BRABEUTA

BRABEUTA
BRABEUTA
Graece Βραβεὺς, item Βραβευτὴς, Iudex dicebatur apud Graecos, qui in Ludis pubilicis, Sacris inprimis Agonibus, praesidebat: cuiusinodi munus olim maximi aestimabatur. Unde apud Persas, insos Reges praemia proposuisse cursus corumque omnium, quorum in quinquennalibus certaminibus exercitamenta exhibebantut: Corinthios quoque Agesilaum, ut ordinarot Hthmicnm cer tamen, rogâsse, docet Strabo l. 14. et Plutarchus in Agesilao. Et qui dem, apud Graecos, eligebantur hi Iudices e Proceribus omnium Graeciae civitatum, saltem donec Graecia fuit libera: unde indignatur De´mosthenes Philipp. 3. Philippum Macedonem praesidere Pythiis,
communibus Graeciae ludis, et si ipse non adsit, ei negotio imponere servos suos. Idue ut plurimum et corum numero qui e talibus certaminibus ipsi victores rediistent. Hi dem intra quoddam sepimentum seclusi iureiuraudo adigebantur, ad iudicaudum religiose; quô peractô, coronati, et ut videtur, purpurati, manuque virgam tenentes, sedebant in loco, qui πλεθρίον dicebatur, tutusque erat asyli instar. Quaecausa, quod Vitelliani milites, cum Othonianos irriderent, vocaverint eos Πυθίων καὶ Ο᾿λυμπίων θεωροὺς, h. e. ignavos et imbelles, utpote Pythia et Olympica Certamina, e loco tuto, spectantes, apud Plut. in Othone. Potestas puniendi illis amplissima erat, si quis contra legem quid fecisset, legibus Lycurgi: Proin flagris caedebant inepros et ridiculos athletas, si quis magna illa Numina non ex dignitate imtatus esset. Contra victoribus coronas, nullô gratiae ac favoris intuitu, saltem antiquitus, imponebant promeritas, quas propterea, quod Iudicarent iustissime, θεμιλέκτους, quasi ab ipsa Themide plexas, Pindarus vocat. Numerum quod attinet, non semper unus idemque fuit, Tradit enim l. 5. Pausan. Iphitum solum ludis ab se editis praefuisse: id quod ab Oxyli posteris observatum est. Postea traduntur fuisse novem. Iarchas Indus, decem habet, apud Philostratum in Vita Apollon. l. 3. Aliquando septem: nonnumquam duodecim fuêre. Denique Athenis per singulas Tribus electi sunt decem, qui hôc munere per quadriennium fungerentur. Nimirum hi erant, ad quos pertinebat cura disponendi, τὰ Παναθήναια, τόν τε Μουτικὸν καὶ τὸν Γυμνικὸν καὶ τὴν Ι῾πποδρομίαν, Panathenaicos Ludos et Musicum et Gymmicum et equorum cursum. Sedebant vero, in Musicis certaminibus, seu in Theatro: at in Gymnicis, forte quo longius prospicerent, stabant plerumque: interdum tamen etiam in hisce sedisse, discimus ex Luciano in Hermo. Coeterum vocabantur Α᾿γανοθέται, Α᾿θλοθέται, Α᾿ισυμνῆται, Ε᾿πίσκοπαι, Ε᾿πόπται, et ut alia omittam, Βραβεῖς item Βραβευτυὶ: dicebanturque Βραβεύειν ἀγῶνα. Hinc παραβραβεύειν (quô verbô per transsationem elegantem alicubi Apostolus utitur) et παραβραβεύοντες dicebantur, quum praemia bene metitis dempta suis suffragiis in immeritos conferebant. Quod Plut. disertim enuntiat his verbis, Χαριζόμενοι (nempe Iudices praefati) περὶ τὰς χειροτονίας, ἐξ οὐ προσηκόντων αρχεῖα καὶ ςεφάνους ἀλλοις, καὶ δόξαν, ἀφαιροῦνται τὸ ἔνδοξον αὐτῶν καὶ τὸ καλὸν, Qui, cum ventum est ad suffragia et aliis Magistratus largiuntur et coronas gloviam e non convenientibus (i. e. ex iis, in quibus nullum est meritum) ipsi sibi auferunt nobrlitatem et (si quid in ipsis est) praeclarum etc. Nec hoc omittendum, non
omnes Iudices simul et promiscue de omnibus Certaminibus iudicâsse. Ex his namque tres, de Equorum cursu; totidem, de Quinqvertio, de coeteris certaminibus reliquos udicâskem dicet Pausan, l. 2. Plura hanc in rem, vide apud Carol. Paschalium Coronar. l. 6. c. 10. et 11. De Brabeutis, Iul. Pollux Onomastic. l. 3. c. 30. Τοῖς δὲ γυμνικοῖς ἰφιςᾶσι Βραβευταὶ, οὓς καὶ Βραβέας ὁ Πλάτων καλεῖ, Gymnicis autem Ludis praesident Brabeutae, quos etiam Brabeos Plato vocat. Certaminis nempe hi praemium victoribus decreverunt, ut B. Rhenanus ostendit Adnotat. ad Tertullian. Ulpianus l. ff. de iis qui not. infam. Certaminum Designatores hôc nomine insignitos fuisse ait, etc. Vide Moschopulum quoque in Sylloge Atticor. nomin. et Biissonium laudatum Calvino in Lexico Iur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Look at other dictionaries:

  • Brabentes — (gr., lat. Brabeuta), 1) Anordner bei feierlichen Kampfspielen u. Austheiler des Preises (Brabeion); sein Amt hieß Brabeia, s.u. Kampfspiele; 2) seit dem Mittelalter Vorsitzender in Disputationen auf Universitäten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Konrad Barthels — (auch: Bartels, Bartholi, Barthelß; * 6. Januar 1607 in Halberstadt; † 17. Februar 1662 in Meißen) war ein deutscher lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Familie 3 Werke (Auswahl) …   Deutsch Wikipedia

  • Paul Gottfried Sperling — (* 18. Februar 1652 in Wittenberg; † 23. Februar 1709 ebenda) war ein deutscher Mediziner. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werkauswahl 3 Literatur 4 …   Deutsch Wikipedia

  • CERTAMEN — apud Virgilium, Eclogâ 7. v. 16. Et Certamen erat Corydon cum Thyrside magnun, eleganter pro certante. Alias idem cum Agone: cuiusinodi Certaminum cum varia essent olim genera, illorum IV. illa inprimis, quae Sacra dicta, Graecis Ιἑροὶ Α᾿γῶνες,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIMICARE — proprie est sorte ac micatione finem imponere controversiae. Et quidem micare de ea sorte dicebatur olim, quae fit per digitos subito sub certo numero expansis: cuiusmodi morem eleganter exprimit Nonnus l. 23. describens certamen inter Cupidinem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JUDEX — I. JUDEX apud mediae aetatis Scriptores vatie sumitur. Sic enim vocantur Consules, apud Hier. in Chron. Magnates, Comites, Proceres, vel Senatores, apud Iornand. de Regnor. success. Isid. Pacens. in Chron. Aerâ 754. Anastas. passim. Alios. Legis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEMIA — antiquissimis temporibus, victoribus proposita, inpublicis certaminibus ad rem praeclare gerendam invitabant certantes, Graece ἆθλα dicta, unde Α᾿θληταὶ. Meminit eorum iam Homerus, II. ψ v. 257. Α᾿υτὰρ Α᾿χιλλὶυς, Α᾿υτοῦ λαὸν ἔρυκε, καὶ ἴζανεν… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”